ARCA Foederis seu Testimonii

ARCA Foederis seu Testimonii
ARCA Foederis seu Testimonii
Hebr. Gap desc: Hebrew, Israelitarum velut Palladium, ac praesentis inter ipsos Der certissimum pignus, in Adyto seu interiori Sanctuarii thalamo collocata, confecta erat e ligno Zittim seu cedro, Exod. c. 25. v. 10. atque intus et extra aurô fuit obducta: Longitudine 2. cubitorum et semissis, latitudine et altitudine unius cum dimidio, Exod. c. 25. v. 10. -- 16. Ambiebatur coronâ seu limbô aureô: quatuorque annulos aureos habebat ad latera, ex quibus vectes duo ex eadem cedro, pariter deaurati, prominebant, ei gestandae: quod Sacerdotum Kehatitarum ministerium fuit, additis nonnumquam Levitis et multâ cum religione peragebatur. In Arca continebantur solae Legis Tabulae, de novo a Mose edolatae: coram ea repositum erat Volumen Legis, de quo Deuteron. c. 31. v. 26. Urna Mannae et Virga Aaronis, ad utrumque latus erant dispositae, Exod. c. 16. v. 33. 34. Numer. c. 17. v. 10. Porro Arcam tegebat Propitiatorium, pari cum ea longitudine ac latitudine, e solido auro: sustinens duos Cherubinos frontibus adversis Arcam despectantes, inter quos sedes ac thronus Dei erat; qui locum ipsum gloriâ implebat, cuius externum symbolum Nubes ac Ignis fuit. Propria namque Numinis sedes locus erat illi supra Arcam, quem Cherubinorum alae amplexu suô incingebant, quemque nubes illa, augustum in modum, medium adimplebat, Levit. c. 16. v. 2. Psalm. 99. v. 1. etc. Atque hic, visibili signô praesens erat Deus, inde petentibus fundens responsa, Exod. c. 25. v. 22. eaque fuit illa Gap desc: Hebrew seu gloriosa Dei in terris habitatio, quam Iudaei adeo celebrant. Quae omnia quid significârint, consule Theologos, Franc. imprimis Burmannum Synops. Theol. Tom. I. l. 4. c. 14. In secundo Templo Arcam defuisse ipsi Iudaei fatentur, et inter quinque res, quae in eo desierint, eam quoque numerant: quam a Iosia vel Ieremia fabulantur absconditam; cum in Templi excidio periisse verius sit. Quod Deus, tum ob peccata populi, tum, ut gradibus quibusdam ceremonias aboleret; denique, ut sub ista domo venturum Eum significaret, qui omne Arcae mysterium impleturus foret, sapientissimô consiliô freri permisit. Tempore autem Messiae, cum aliis rebus sacris, eam restituendam iidem suaviter somniant, repugnante Ieremia c. 3. v. 16. 17. Idem ibid. De Appensis utrinque huic Arcae donariis Philistaeorum, vide infra in Riscus. Ab illa autem diversam fuisse Arcam, in qua Pectorale cum Urim et Thummim conservabatur, quae ipsa etiam Arca Dei appellatur in Sacris, videbimus infra ubi de Sanctuario.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”